[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Ibitur autem obuiam peruer-sis eiusmodi interpretibus, si lege potestas eis erit adempta tum redimendi scultetum suum,tum de eius inutilitate iudicandi.Iudicium enim omne tres exigit personas nemoque suae cau-sae iudex esse debet.Igitur eius rei, quemadmodum aliarum, iudicium omne sit legitimorumiudicum.Inutili porro sculteto potestas sit, ut uel donet, uel iusto legitimoue precio uendatnon domino, nec cui ille uelit, sed ei, qui ipsimet sculteto idoneus uidebitur.Utile est autemreipublicae ordmem hunc conseruare et tueri tum propter iudicia, quae uel in pagis, uel inoppidis exercent, tum propter expeditiones bellicas.His rebus potius consulendum est, quamlicentia dominis permittenda statuendi de scultetis, quod uelint.Curabit igitur legislator etlegem breui addita interpretatione illustrare propter sycophantas et cauillatores, et de rebussimilibus leges similes scribere.5.Huic uero ipsi danda est opera, ut unas leges scribat omnibus his prouinciis, quae uniusprincipis dicto audientes sint.Nam hoc profecto monstri simile esse uidetur, ut qui in unarepublica uiuunt quique uni principi obtemperant diuersis legibus utantur.Est enim respubli-ca quasi corpus alicuius ainimantis unum, cuius membra omnia eodem spiritu uegetentur,omnes actiones ab uno quodam fonte procedant, aut est quasi corpus hoc mysticum ecclesiaeuni Christo principi et capiti suo coniunctum.Cum igitur unae leges a Christo ipraescriptaesint membris omnibus corporis huius, quod est ecclesia, cur etiam non eaedem leges omni-bus populis praescribantur, qui sub eodem principe uiuunt? Certe una est ratio iusticiae iussuum unicuique tribuens.Cur igitur non eadem iura sunt, quae ab iusticia unicuique tribuan-tur? Cur possessiones, quae mihi iure Chelmensi acquiruntur, eaedem iure Magdeburgensiadimuntur? Cur iure Polonico bona fratris mortui sorori superstiti adimuntur, eadem illa iureMazouitico adiudicantur? Oportuit homines talium iurrum conditores, tam diuersorum tamquediscrepantium, alios natos esse in oriente, alios in occidente sole.Tametsi uere si existiman-dum sit, simile lumen ueri cognoscendii et diiudkandi omnibus hominibus natura inditum est,sed quia non eodem modo excolitur, ita fit, ut alli acutius cernant aliis.Atque utinam et legesciuiles et pontificiae eaedem essent.Cur enim illae gentis ex duobus fratribus sororibusue,matrimonium contrahere sinunt, istae non sinunt? Cur illae, sine consensu parentum matri-monium inire non permittunt, istae permittunt?Cur illae uitiantem uirginem non cogunt, uteam habeat in matrimonio, istae cogunt? Denique cur illae sermone praeditis, uel sine uerbis,modo consensus interueniat, matrimonio coniungi permittunt, istae non permittunt? Haecenim et alla permulta a Bartholo iurisperito copiose sunt exposita.Omnino ius esse nequit,quod ab iusticia seiunctum sit.Est enim iusticia quasi fons, ex quo iura manant omnia.Cumigitur iusticiae regulam unam esse oporteat, qua aequum et iniquum iudicentur, eam autem etperpetuam et constantem, sequitur etiam iura, quae quidem recta sint, eadem esse oportere.Nisi forte uarietas est rerum tanta, ut leges quoque uariis in locis distinctas esse oporteat.Veruntamen quanturo effici potest, connitendum est, ut de rebus iisdem eaedem prodanturleges.Nam propter legum diuersitatem et professores diuersi sunt et multae iuris cautionesmultaeque tergiuersationes natae, quae lites infinitas et multorum annorum spaciis durantespepererunt.6.Cum autem haec de emendandis et condendis legibus erunt perfecta, tum illud sancien-dum, ne quid contra legem ualere possit, ne mandatum quidem principis.Certe enim respu-51 blica non arbitrio principis, sed ex legum praescripto administranda est.Tyrannica enim estsententia, qua princeps aliquid contra leges fingitur posse; itaque tanquam fax quaedam adnefarias cupiditates principum animos accendens, extinguenda et ex republica explodenda est.Illi uero, qui dixerunt principem legibus solutum esse, ad perfectum et numeris omnibus ab-solutum principem respexisse uidentur, quem quidem prudentissimum omnium, iustissimumet optimum esse conuenit.Huic autem tali lege quid opus esset, qui sponte sua faceret omnia,quae lex precipiat? Imo uero talis uiua lex esset et exemplum omnibus propositum ad imitan-dum.Caeterum cum multi principum conscii sibi essent imbecillitatis suae dignam uocemesse maiestate regnantis scripserunt legibus alligatum se principem profiteri suamque autho-ritatem de iuris authoritate pendere ac principatum legibus submittere maius esse, quam im-perare duxerunt atque quod allis, id sibi quoque minime licere iudicarunt.Quae sententiamagis omnino principi suggerenda est, ut cognoscat se hominem esse, hoc est, animal errori-bus obnoxium utque sciat legum ferendarum potestatem a republica sibi tributam esse easquese ferre reipublicae, cuius personam gerat, nomine.Cumque et lipse ad eandem rempublicamtanquam caput ad totum corpus pertineat, se iure cum membris aliis uiuere debere.SententiaUlpiani parum commoda est, nisi forte quis princeps ita est iustus, ut Christus fult aut aliiiusti homines, quibus legem positam esse negat Paulus [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • higrostat.htw.pl
  •