[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Qui pressi maestitudineEt nocturna formidineGravati, somno largiusVicti tristes indulserant.71 Hos tecum sumens obviamIvisti turmis hostium,Quorum dux Iudas osculoIllis te spurco prodidit.Interrogans quem quaererent,Retro cadebant perfidi,Vocis tuae potentia,Caelesti vi perterriti.Hinc permissi cum surgerentTibique vincla necterent,Aurem Petrus servo secat,Quem mox sanasti saucium.Capi volens sic ductus esAd Iudaeorum praesules,Consputus, caesus, turpibusAffectus et conviciis.Solus relictus asseclisFugatis probra plurimaEs passus, sannas et iocos,Ac falsa testimonia.Petrus, cui mens flagrans erat,Te prosecutus, audiens,Num de tuis esset, negatTe ter, sicut praedixeras.72 Hunc intuens flentem facis,Condonans, quod deliquerat,Suis plus aequo viribusInfirmis qui confiderat.Per haec tormenta, saeviterQuae tota nocte pervigilAfflictus toleraveras,Clementer nos hic visites!Ne desertores perditiAd hostes simus nec tibiIudae iungamur osculo,Hoc adiumento fac tuo!Sed ut Petiro da lacrimas,Quae nostras culpas abluant;Cor paenitens in sedulisTibi sit iunctum fletibus,Veniam qui nobis impetrentTuisque iussis alligent,In hac donec vita sumus,Nos a te numquam separent! Amen.73 AD CHRISTUM HORA DIEI SEXTAEductum cum te plurimaeViris coniunctae feminaeAd sontium calvariamSecutae sunt cum fletibus,Conversus illis dixeras: Non flete me, sed liberosEx vobis natos! , posteraEis praesignans tempora.Tandem sub ligni pondereProtractus es gravissimaeAd passionis terminos,Urbi crudeli proximos.Sub hora, cum meridiesCalesceret, sexta - quiesDabatur nulla - vestibusExutus a tortoribusIn lignum, quod portaveras,Volens proiectus horridum,Clavis affixus per pedesManusque, mox sublatus es.74 Tecumque latrones duosAffixerant iuste reos,Ut turpiore tollerentTe morte sicque perderent.Nomen tuum sanctissimumSuprascriptum linguis tribusTe testabatur omniumPendere rerum principem.Orabas pro te nesciis,Qui circumstabant, hostibus,A Iudaeis multis probrisAffectus et blasphemiis.Sinister latro te simulSic incessebat, hinc eumObiurgans alter expetitRegni tui consortium.Benignus cui promiserasEodem venturum dieParadisi tecum per viamAd caeli sumni patriam.Astabat et Virgo Parens,Cuius cor mucro perforansAfflixit, cunctis maestiorDoloribusque plenior.75 Illi Ioannes, qui tibiPrae ceteris carus fuit,Haerebat iunctus, tristibusMadentes ambo lacrimis.Cui Virginem commiseras,Virgo quod esset; is suamHanc sumpsit in custodiam,Hoc ante quod praevideras.O Christe rex, ut scriptioCrucis tuae te nuncupat,Quo nullus est viventiumOrbis regum potentior,Furcae tamen permiserasAffigi te, praedixerantUt vates sacri, pro tuisIn te fide credentibus,Humanum nempe quod genus,Homo cum primus perdidit,Secus nequivit in tuoNisi servari sanguine.Amoris immensi tuiQuis explicet valentiam,Quo pro saevis lictoribusPoscebas ignoscentiam?76 Et grassatori penduloRoganti, quae petiverat,Pius dedisti, quem poliIunxisti contubernio.Sic nobis paenitentibusEt te vere quaerentibus,Ut illis, mitis, subveniNec nos a te sinas trahi!Iesu, per matris anxiumDolorem, qui per viscera,Quae te portarunt, transiit,Tua nos salva gratia!DE RESURRECTIONEChristus, perpetuae salutis auctor,Confractis Acherontis ampla claustrisDevicta retulit tropaea morte;Ex qua vi propria Patris resurgensAeterni suboles redemit omnesIn fontis fidei lavatione,Qui nomen fuerint suum professi.Christus non moritur magis nec illiMors ultra dominabitur; subactam77 Hanc nam morte sua tenet premitque,Ut posthac nequeat nocere nobis,Peccato quia mortuus revixit,Vita perpete cum Deoque vivit,Ut nos participes ea coronet.Hymnis nunc simul ergo, Christiani,Et laetis modulis pium sonemusCarmen, quod triduo iacens sepultusSurrexit, moriturus inde numquam,Spem vitae miseris ferens perennisChristus, perpetuae salutis auctor!AD LIBELLUMDe turbatis nostris temporibusQua te praecipitas mente, libelle,Linquens scriniolum, quod tibi clausumNon parvo fuerat tempore, pergensAd terras, homines adque remotos.Qui vix hospitio te reputabuntDignum, tot variis qui modo sectisInter se lacerant, quae vetus illaPatrum religio condidit olim?Saevis, nonne vides, cuncta sub armisQuam sint invia per prata, per agros,Turbatas et ab is esse vel urbes78 Munitas, quod item nemo sit aususFidentes per iter figere gressus?Nusquam tuta fides! Plena timorisFervent compita, Mars saevit ubique,Multos opposuit caesaris actis,Quae feliciter his terminat annis,Iusto subiciens ense rebelles.Accedit, populi funere regumIn sese rabie corripiuntur.Hinc Galli trepidant hincque Britanni;Et turbis nec ab is Sarmatis oraEst immunis, et hoc propter utrumqueRegem, sic et eum, qui modo vitaExcessit pius et sanctus, eumque,Qui vivus superest, rectius ut resRegni dirigat et sceptra gubernet.Qualis Pannoniis sub recutitaPax sit gente, liquet; qualis ubiqueVicinisque locis, quae vagus Hister,Quae per dogma recens pestifer AlbisEt Rhenus gelidis alluit undis,Quis nescit? Latium fertur et omneScriptis militibus promere signa;Infestus Rhodanus, saevus HiberusImmitisque Tagus fustibus altisFerratisque globis, missilibusqueArmant mortiferis agmina multa.79 Vix umquam fuerant tempora prisca,Haec ut nostra, magis noxia totqueTurbis concita per bella, nocendiPer multosque modos, nunc quibus orbisAfflictus teritur.Quod meruerunt,Quae committimus hic, crimina nostra.Pura mente Deum quis colit? Aut quisSanctorum merito nomen honoreProfert? Quin temere saepe profanantMulti, ludibriis afficiuntque.Sancti dante Deo plurima possunt,In quo cuncta vident, luminis eiusIllustres radiis; vota suorumAd summum referunt semper et augent,Stantes ante thronum iudicis Agni.Cui nos conciliant et sibi iungiOrant, ut numerum compleat omnem,Ex quo deciderat Lucifer ille,Qui par esse suo mente volebatFactori tumida, trusus ad imumCum multis sociis limen Averni.Tales discipulos hic habet illos,Sub panis specie nobile ChristiQui corpus, simul et sanguinis undam,Pro nobis fluidam, non venerantur.Hanc et vituperant, quae pia nobis80 Hunc panem genuit virgo parensque,Haerentes vitiis turpiter, omniPleni spurcitia cordis et oris,Detrusum satanam sicue sequunturRecta flammivomum subtus ad Orcum.Hos tu non metues, care libelle,Et tot proveniunt quae mala passimAttrittas misere per regiones?Securum gradiens teque futurumConfidis per iter, mille latronumQuod nunc insidiis noscis ubiqueObsessum? Remane, donec abireHinc tutus poteris! Sed nihil ista,Ut circumspicio, te remorantur,Cum iam sarcinulis sis oneratus.I felix igitur! Nulla nocebuntIntentata tibi tela dolique,Qin fers rubra tui stigmata ChristiAc insigne crucis, quod procul hostesHorrescunt Stygii, quotquot et illisluncti sunt homines, impietatisCultores, tibi quod cedere cogetSint utcumque licet tempora nostraTot infesta malis, obvia cuncta;Signum nam crucis hoc omnia vincit.81 [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • higrostat.htw.pl
  •