[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Id bonum cura, quod vetustate fit melius.II 16 " 1.Plus operis est in eo, ut proposita custodias quam ut honesta proponas.Perseverandumest et assiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.II 16 " 3Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum.Non in verbis, sed in re-bus est.Nec in hoc adhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otionausia: animum format et fabricat, vitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demon-strat, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.Sine hac nemo in-trepide potest vivere, nemo secure: innumerabilia accidunt singulis horis, quae consilium exi-gant, quod ab hac petendum est.II 16 " 9Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia ubi desinant, non habent.Nullusenim terminus falso est.Viam eunti aliquid extremum est: error immensus est.Retrahe ergo tea vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, con-sidera, num possit alicubi consistere: si longe progresso semper aliquid longius restat, scito idnaturale non esse.II 17 " 12Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo colloces: quocmnqueillum transtuleris, morbum secum suum transferet: sic nihil refert, utrum aeger animus indivitiis an in paupertate ponatur.Malum illum suum sequitur.II 18 " 6In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficiafirmetur.Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore las-satur, ut sufficere necessario possit.Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.II 18 " 8.Ne imparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris.Securius divites eri-mus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.129 II 18 " 13Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit.Quarum possesionem tibi non inrer-dico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas: quod uno consequeris modo, si te etiamsine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.II 19 " 11 12Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibiputat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cumquidam, quo plus debent, magis oderint: leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum.II 20 " 2.Facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, neorationi vita dissentiat.Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis operaconcordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit.II 20 " 6Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt: in totum nulli velle autnolle decretum est.Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vitaper lusum.II 20 " 8Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, utcontentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.Quae potest esse felicitas propior? Redigete ad parva, ex quibus cadere non possis.II 20 " 13Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus: ab his initiis nos regna noncapiunt.II 21 " 6Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiaefuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memo-ria defecit.Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quidquid illorummemoriae adhaesit, excipitur.II 21 " 11Venter praecepta non audit; poscit, appellat.Non est tamen molestus creditor: parvo dimit-titur, si modo das illi, quod debes, non quod potes.II 22 " 16 17Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur: nunc vero trepidamus,cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat, lacrimae nihil profuturae ca-dunt.Quid est turpius quam in ipso limine securitaris esse sollicitum? Causa autem haec est,130 quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura laboramus.Non enim apud nos pars eiusulla subsedit: transmissa est et effluxit.Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cumomnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli.III 23 " 2Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non po-suit; sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non exdifficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint.III 23 " 8Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant.Ceteri eorum more, quae fluminibus innatant,non eunt, sed feruntur.Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementiorrapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum.III 23 " 10 11Id agendum est, ut satis vixerimus.Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam.Nonest quod existimes paucos esse hos: propemodum omnes sunt.Quidam vero tumc incipiunt,cum desinendum est [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • higrostat.htw.pl
  •